PULVINAR

PULVINAR
PULVINAR
idem aliquando cum Templo. Romani en im in honorem Deorum in Templis pulvinaria sternere soliti, passim leguntur apud Auctores. Sic Epulum, quod Iovi aliisque Diis apparabatur, Lectisternium dictum reperimus, quod, placandae nonnumquam alicuius Numinis irae, convivium in templo illius exhiberetur, Diisque tamquam epulaturis accubiturisque lecti sternerentur. Vide Cicer. Or. de Harusp. resp. Livium passim. Ael. Lamprid. Alexandro Seu. etc. Nempe gliscente in Aedium sacrarum dedicatione magnificentiâ eaque studiosissime affectatâ, praeter Sacrificia accessêre Pulvinaria, Ludi, Epulae, Largitiones publicae, alia. Cicero, Orat. pro Domo sua, Aram et Aediculam et Pulvinar, sub Saxo Sacro dedicavit. Unde pro Templo ipso vel Numine nomen illud usurpatum. Livius, Dec. 5. l. 1. c. 9. et l. 5. c. 16. pro Supplicatio ad omnia Delubra, habet, Diem unum supplicatum ad omnia Pulvinaria fuit, uti et diem alterum. Tantundem apud Cicer. in Catilinar. 3. Nimirum Numini sic aede excepto Pulvinar assignatum est, vel ut lectus, in quo discumberet, aut Tabulatum, super quod se commodius reponeret, aut velut satis utrumque. Servius ad Virg. Georgie. l. 3. Pulvinaria pro Templis ponimus, quum sint proprie Lectuli, qui sterni in Templis supervenientibus plerisque solent. Acron autem, ad illud Horatii, l. 1. Carm. 37. v. 3.
——— nunc Saliaribus
Ornare pulvinar Deorum
Tempus erit dapibus sodales.
Pulvinaria, inquit dicebantur aut lecti Deorum aut tabulata, in quibus stabant Numina, ut eminentiora viderentur. Eadem vocant Graeci τὰς Κλίνας, ut videre est apud Pausaniam in Arcad. et Phocic. Item τὰ Ε῞δη τȏυ Θεῶν, Lectos, Seliquastra seu Sellas Deorum, Halicarnass. l. 5. et Iul. Pollux. l. 1. §. 2. Adeo ut praesentiam suam templis praestando crederentur (Nam non dubitabatur, quin in Dedicatione invocati illuc se conferrent supervenirent que) sive decumbere, sive stare sive reclinare sive sedere Pulvinaribus illis, unde fiebant etiam in supplicationibus publicis Lectisternia illa sollennia. Hinc Fana Sistere, significabat, Lectisternia certis locis et Diis habere, uti Labeo ait apud Festum. Accessêre Pulvinaribus fasciculi de Verbenis facti, qui pro Deorum capitibus ponebantur, ut Festus, cui Struppi dicuntur: quae vox videtur corrupta esse a Strophiis, h. e. coronis, quarum inter Sacra tantum et bellicos honores usus esset, Plin. l. 21. c. 2. Quo spectat locus Origenis in Celsum, ubi in Δαιμονίων, nomine Deorum, cultum apud Gentiles, meritissimo invectus, Πάντες γὰρ, inquit, οἱ θεοὶ τȏυ ἐθνῶν δαιμόνια, Omnes enim Dii gentium sunt daemonia. Reliqua Latine sic habent: Hoc vero manifestum fit ex eo quod, ut efficaciora videantur ea, quae pro Sacris accipiuntur, fieri solent curiosa nimis decubitoria (Pulvinaria) idque sub initia Dedicationis Simulacrorum eiusmodi Templorumque; quae quidem Pulvinaria Daemonum cultui vacantes per praestigias faciunt. Quod fecêre plane, ut in illis Numina se reponerent, quibus Dedicatio fiebat, ibiqueseu Templô habitarent, quae locutio etiam apud Hebraeos veteres de veri Numinis in Templo suo praesentia et habitatione, notissima est; unde similis in Gentiles propagata, circa Daemonia sua, notio. Et apposite dixit Origenes, κατακλίσεις περιέργους, artificiosissime enim pulvinaria haec facta sunt, et struppis suis eximie ornata. Μαγγανείων seu praestigiarum nomine, intelligit invocationes illas seu appropinquationes Daemonum, quas Κλήσεις et Προσεγγίσεις vocabant, de quibus Mich. Psellus. Nec vero solum apud romanos, sed et Graecos, Pulvinaria seu Καθιδρύματα aut Στρωμναὶ θεῶν, ut vocantur in Glossis, seu Κλίναι aut Κατακλίσεις Deorum, i. e. Lectisternia, in usu fuêre, ut apparet ex Pausania, l. supra cit. ubi et Minervae et Aesculapio, in Templis suis, Κλίνη tribuitur: Pindari item
Scholiaste ad Olymp. Od. 1. Corn. Nepote in Timotheo, et Val. Maximo, l. 2. c. 4. ex. 5. et l. 3. c. 7. ex. 1. qui de Attico et Rhodio Pulvinarium sacrorum usu, expressius loquuntur etc. Vide Seldenum de Synedriis, l. 3. c. 14. §. 6. et supra, voce Lectisternium in fra quoque aliquid vocibus Sedes, it. Seliquastraum, et Tibia, ubi, ad pulvinaria Deorum et aras, dextras tibias adhiberi con suevisse dicemus. De pulvinaribus vero, in civitatis cuiusdam celebris annua supplicatione, capiti B. Virginis, quamquam in puerperio decumbentis, supponi solitis, adi Molanum, Histor. Imag. l. 2. c. 27. Nec omittendum, quod in
Circo pulvinaris meminit Sueton. Aug. c. 45. ubi ex eo sedentem spectâsse ludos August um postquam is honor Caesari primum collatus esset refert: Nero vero et accubans, ceu Deus aliquis vivus, inter simulacra mortua, apud eund. Primam frontem spectaculorum eum locum vocat idem Imperator, Epist. ad Liviam. Vide Casaubon. Not. ad loc. etiam supra ubi de Veter. Ludis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • pulvinar — ● pulvinar nom masculin (latin pulvinar) Coussin sur lequel s appuyait la statue d un dieu lors d un lectisterne. La loge impériale, dans le cirque. pulvinar [pylvinaʀ] n. m. ÉTYM. Mil. XIXe (in P. Larousse, 1875); mot latin. ❖ ♦ Didactique …   Encyclopédie Universelle

  • Pulvinar — (von lateinisch pulvinus „Polster“) bezeichnet: ein Polster beim Lectisternium in der römisch katholischen Liturgie das früher an Stelle des Messpultes als Unterlage für das Messbuch benutzte Kissen ein Zellkomplex, siehe Pulvinar (ZNS) …   Deutsch Wikipedia

  • pulvinar — núcleo posterior del tálamo óptimo [A14.1.08.104] imagen anatómica [véase http://www.iqb.es/diccio/p/pu.htm#pulvinar] Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010 …   Diccionario médico

  • Pulvinar — Pul*vi nar, n. [L., a cushion.] (Anat.) A prominence on the posterior part of the thalamus of the human brain. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pulvīnar — (lat.), 1) Polster; 2) mit Polstern belegte Lagerstätte bei religiösen Festen, s. u. Lectisternium; 3) (Med.), Kräuterkissen; 4) (Bauk.), Polster an der Ionischen Schnecke …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pulvīnar — (lat.), das bei den Lektisternien angewandte Polster für die Götterbilder (s. Lectisternium); in der Medizin soviel wie Kräuterkissen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pulvinar — Pulvīnar (lat.), im alten Rom das Götterpolster; dann Sitz der Kaiser und Kaiserinnen …   Kleines Konversations-Lexikon

  • pulvinar — s. m. 1. Travesseiro; almofada; coxim. 2. Palanque imperial nos circos romanos …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Pulvinar — Infobox Brain Name = PAGENAME Latin = GraySubject = GrayPage = Caption = Hind and mid brains; postero lateral view. (Pulvinar visible near top.) Caption2 = Thalamic nuclei: MNG = Midline nuclear group AN = Anterior nuclear group MD = Medial… …   Wikipedia

  • pulvinar — pul·vì·nar, pùl·vi·nar s.m.inv., lat. TS anat. porzione mediale dell estremità posteriore del talamo ottico {{line}} {{/line}} ETIMO: lat. scient. pulvīnar, da pulvinar cuscino , v. anche pulvinare …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”